Charter Document - 05810057
Charter Number: | 05810057 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 - 1284 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Alewardi de Scotford dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie beate Marie Lanc[astrie] Priori et monachis ibidem Deo servientibus unam perticatam terre mee in territorio de Scotford in superiori parte de Langth[wayte] cujus una extremitas protendit se versus regiam stratam et alia extremitas usque ad magnum quercum cum omnibus aysiamentis et libertatibus et liberis communionibus ville de Scotford tante terre pertinentibus pro salute anime mee animarum antecessorum et successorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elimosina liberius melius et quiecius dari potest vel concedi ita quod nec ego Rogerus nec aliquis alius heredum meorum de dicta terra cum pertinenciis aliquid exigere poterimus preter elemosinas et oracionum suffragia Ego vero Rogerus et heredes mei predictam terram cum pertinenciis predictis ecclesie Priori et monachis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Thoma de Coupmanwra Rogero de Hesham Gervasio de Oxclyve Johanne de Oxclyve Hugone de Mitton Roberto de Wedeacre Willelmo de Bigthawyt Rogero de Stodawe Alexandra de Esston Willelmo filio Willelmi de Esston et aliis