Charter Document - 05810053
Charter Number: | 05810053 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 - 1284 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Notyngham dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto de Kelgrimesargh et heredibus suis vel quibuscumque dare vendere vel assignare voluerit vel legare annuum redditum xij denariorum in quibus Rogerus filius Rogeri Carpenter michi et heredibus meis tenetur de uno burgagio quod de me tenet in Lanc[astre] Ita quod dictus Robertus vel assignati sui vel heredes sui predictam annuam firmam xij denariorum ad terminum debitum et consuetum de predicto Rogero et heredibus suis sine contradiccione mei vel heredum meorum recipiant et habeant imperpetuum Et quia volo quod ista mea donacis stabilis permaneat imperpetuum huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Rogero de Heton Gervasio de Boulton Johanne de Oxclyve Thoma filio Rogeri Willelmo filio Johannis Nicholao de Thorneton et aliis