Charter Document - 05810050

Charter Document - 05810050


Charter Number: 05810050
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1256 - 1284
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Annabilis filia W[] Marescalli salutem Noveritis me caritatis intuitu dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et monachis de Lanc[astre] in puram liberam et perpetuam elemosinam vj denarios de tofto meo in Lancastre quod fuit Ada de Hest predictos autem sex denarios ego et heredes mei vel mei assignati singulis annis in die Pentecostes Priori Lancastrie persoluemus et si forte contigerit quod ego et heredes mei vel assignati mei predictos sex denarios in predicto termino non persoluerimus xij denarios in penam exhibebimus et ad hoc fideliter observandum pro me et heredibus meis vel meis assignatis tactis sacrosanctis juravi et nos ecclesiastico rigori compescendos subjeci ad maiorem securitatem huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Osberto et Willelmo capellanis Rogero Dune Nicholao tinctore Roberto Barefote Willelmo filio Haraldi Nicholao aurifabro Serlone Wodeman et aliis

Source (click image below to view full size)