Charter Document - 05810037

Charter Document - 05810037


Charter Number: 05810037
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[] de Thor omnibus fidelibus presentibus et futuris salutem Sciatis me pro salute mea et pro animabus patris et matris mee et omnium parentum et amicorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et luminari beate Marie quod fit quotidie in honore ejusdem virginis in ecclesia de Lancastr[e] dimidiam acram terre mee in Lancastr[e] prope castrum domini Regis scilicet una pertica in qua Willelmus Triturator tunc manebat et alia pertica que adjacet juxta viam que tendit versus le hulle Quare volo et concedo ut predictum luminare et monachi qui deputati sunt ad hoc memoratam terram teneant et possideant cunctis imposterum diebus liberam penitus et quietam ab omnibus serviciis secularibus et quibuscunque querelis erga me et omnes homines Ego autem et heredes mei eam defendemus et warantizabimus contra omnes homines et feminas sicut nostram propriam elemosinam quam volumus esse ita libera sicut aliqua est vel esse potest liberior et sim ego et heredes mei participes omnium bonorum que fiunt vel fienda sunt in predicta domo Dei Hiis testibus Willelmo de Vernun tunc Vicecomite Lanc[astrie] Osberno capellano Thoma Gernet Radulpho de Bolerun Ada Gernet Rogero filio Radulphi et multis aliis

Source (click image below to view full size)