Charter Document - 05810031

Charter Document - 05810031


Charter Number: 05810031
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1292
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris ego Thomas filius Ade de parva Hesham salutem in Domino Noveritis me teneri et obligatum esse per presentes domino Priori ecclesie beate Marie Lancastrie vel ejus successoribus capitali domino me[o] quod nunquam aliquam terram nec tenementum quod de ipso teneo alicui vendam nec alienabo sine assensu et voluntate predicti domini mei Et si contingat me aliquam terram vel tenementum alicui vendere vel alienare sine licencia domini mei predicti obligo me et omnia bona mea mobilia et inmobilia sub pena decem librarum dicto domino meo solvendarum Ita quod liceat ei distringere me per omnes terras meas et tenementa que de ipso teneo donec de predictis decem libris predicto domino meo satisfecerim si contra hanc convencionem in aliquo contraire presumam In cujus rei testimoninm huic presenti scripto meo sigillum meum apposui Datum apud Lancastr[iam] die lune in festo Sancte Agnetis virginis anno regni regis Edwardi vicesimo

Source (click image below to view full size)