Charter Document - 05810003

Charter Document - 05810003


Charter Number: 05810003
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1322
Date type: Internal, Calendar, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine Amen Auditis et intellectis meritis negocii super percepcione decimarum de quodam molendino aquatico infra parochiam Ecclesie de Boulton situato quam Reverendus vir dominus Archidiaconus Richem[und] dicto Archidiaconatu suo tenet annexam provenientium inter ministros dicti domini Archidiaconi ex una parte Priorem et monachos Lancastr[ie] ipsam ecclesiam in usus proprios optinentes ex altera coram nobis ventilati exhibitis coram nobis peticiones dictorum Religiosorum ac Inquisicione super percepcione dictarum decimarum in ultima dicti domini Archidiaconi visitacione apud Bolton facta ac alia probacione que requiritur in hac parte Quia nos Michael de Harcla Archidiaconus Richem[und] et Johannes de Heselarton clericus Reverendi viri domini Archidiaconi Richem[und] ad visitandum clerum et populum ac eciam personas religiosas quascunque et earum monasteria et loca omnia archidiaconi predicti necnon ad faciendum et expediendum que ad visitacionis officium necessaria fuerint vel oportuna deputati comperimus dictis Religiosis dicte ecclesie Lancastr[ie] nomine in pacifice possessione percipiendi decimas de dicto molendino provenientes a tempore et per tempus cujus contrarii memoria non existit pacifice et quiete extitisse ipsos religiosos ab examine nostro dimittimus et quatenus ad nos attinet ipsos in percepcione dictarum decimarum sufficienter munitos esse pronunciamus et declaramus In cujus rei testimonium sigillum officialis Richem[und] presentibus est appensum Acta et data sunt hec apud Eboracum ij Idiis Junii Anno domini MCCC vicesimo secundo

Source (click image below to view full size)