Charter Document - 05810001

Charter Document - 05810001


Charter Number: 05810001
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1320
Date type: Internal, Calendar, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Inquisicio facta apud Boulton coram Magistro Michaele de Harcla officiali Richemund et domino Johanne de Heslarton per Johannem filium Edmundi Rogerum filium Willelmi Benedictum ffrer Willelmum filium Walteri Johannem filium Jordani Simonem prepositum Willelmum filium Gilberti et Johannem clericum vj Kalendis Marcii anno gracie MCCC vicesimo super possessione decime provenientis de quodam molendino aquatico in parochia de Boulton per quam compertum est quod Parochiani de Boulton debebant antiquitus sectam ad quoddam molendinum super aquam de Lon in parochia Lancastr[ie] situatum de quo molendino Prior et monachi rectores ecclesie Lancastr[ie] decimam perceperunt Deinde dominus Ricardus quondam rex dictis parochianis de Boulton dictam sectam molendini remisit pro duabus marcis annuis sibi et successoribus suis annuatim perpetuo persolvendis Dicti vero parochiani apud Boulton quoddam molendinum aquaticum erexerunt a quo dicti Prior et monachi ex tunc decimam perceperunt in recompensacionem decimarum subtractarum de molendino Lon supradicto videlicet a tempore de quo memoria non existit pacifice et quiete quosque dominus Rogerus Vicarius de Kyrkeby in Kendal tunc procurator ecclesie de Boulton hinc ad x annos ut creditur prefatos religiosos de dicta decima spoliavit de qua spoliacione eisdem postea satisfecit ipsis religiosis possessionem pristinam reformando et sic in possessione dicte decime usque hinc ad tres annos quando dominus Johannes de Heselerton in equa manu fecit dictam decimam custodiri

Source (click image below to view full size)