Charter Document - 05800135

Charter Document - 05800135


Charter Number: 05800135
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Coupmanwra dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ade filio Roberti de Hesham et Helewise filie mee et heredibus eorum sex acras terre cum pertinenciis in Boulton quas habui de dono Henrici de Notyngham quas quidem sex acras dictus Henricus tenuit de Roberto de Wedacre Tenendas et habendas dicto Ade et heredibus suis de dicta Helewisa procreatis de me et heredibus meis libere quiete bene et in pace jure hereditario cum omnibus libertatibus et aysiamentis tante terre pertinentibus in villa de Boulton et extra Reddendo inde michi et heredibus meis ipse et heredes sui xij denarios ad festum Sancti Oswaldi pro omni servicio seculari exaccione et demanda Et ego vero dictus Thomas et heredes mei dictas sex acras terre cum pertinenciis sicut predictum est contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Ranulpho de Dacre tunc vicecomite Lancastr[ie] Domino Benedicto Gernet Domino Willelmo de Heton Domino Johanne de Tatham Alano de Catherton Nicholao de Lee Willelmo filio Simonis de Boulton et aliis

Source (click image below to view full size)