Charter Document - 05800132

Charter Document - 05800132


Charter Number: 05800132
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Stynon de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra unum toftum in Boulton quod continet in se dimidiam perticatam terre cum domibus et cum omnibus pertinenciis illud scilicet quod Adam filius Gilberti michi quondam vendidit Tenendum et habendum de [me] et heredibus meis sibi et heredibus suis vel [suis] assignatis libere quiete cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aysiamentis infra villam de Boulton et extra predicto tofto pertinentibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse vel assignati sui unum denarium argenti ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio exaccione et demanda Pro hac autem donacione mea et carte hujus confirmacione predictus Thomas dedit michi viginti solidos argenti in mea necessitate pre manibus Ego vero Willelmus et heredes mei totum predictum toftum cum edificiis et omnibus pertinenciis suis dicto Thome vel suis assignatis contra omnes homines warantizabimus imperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ada de Kellet Simone filio Michaelis Simone filio Elye Henrico filio Godithe et aliis

Source (click image below to view full size)