Charter Document - 05800104
Charter Number: | 05800104 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 - 1275 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Ade de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra quatuor acras terre et dimidiam in campo de Boulton pro homagio et servicio suo scilicet tres acras terre jacentes in una cultura super Ingelbrek versus Austrum et unam acram terre et dimidiam jacentem juxta le Wardegreve super Ingelbrek versus orientem tenendas et habendas de me et heredibus meis illi et assignatis suis libere quiete honorifice plenarie et integre cum omnibus libertatibus et aysiamentis dicte ville de Boulton pertinentibus reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse vel sui assignati unum par cirothecarum vel unam denarium die Sancti Michaelis pro omni servico exaccione et demanda Pro hac autem donacione et confirmacione dictus Thomas dedit michi duas marcas argenti in magna necessitate Et ego vero dictus Thomas et heredes mei dictam terram cum pertinenciis dicto Thome et suis assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus imperpetuum Hiis testibus Domino Matheo de Redman tunc Vicecomite Lancastr[ie] Ada de Kellet Ada de Hest Ada filio Gilberti de Boulton Elya de eadem Simone filio Michaelis de eadem Henrico filio Godith cum multis aliis