Charter Document - 05800097
Charter Number: | 05800097 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 - 1275 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas Roud de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra et heredibus suis et suis assignatis pro homagio et servicio suo sex acras et dimidiam et unam rodam terre arabilis in territorio de Boulton et unam dimidiam acram prati una cum toto prato meo in Natewramyre cum omnibus pertinenciis suis quarum tres acre jacent super Ingelbrec juxta le Husted inter fontem et la Wardegreve una acra et dimidia jacent subter le Wardgreve juxta terram persone una acra et una roda et xiiij falle jacent super Monckeflat juxta terram Thome filii Matildis una dimidia acra jacet super Rigsumerild juxta terram Andree de Hakkelak dimidia acra jacet super Thistilbrek juxta terram que fuit Ade filii Gilberti dicta vero dimidia acra prati jacet juxta le Cance Habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis et cui et quando ea assignare dare vel legare voluerit libere quiete bene et in pace jure hereditario imperpetuum cum omnibus libertatibus et aysiamentis in pratis pascuis et pasturis et omnibus liberis communionibus tante terre infra predictam villam de Boulton et extra pertinentibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui vel assignati duos denarios argenti ad duos terminos anni scilicet ad Pascha unum denarium et ad festum Sancti Michaelis unum denarium pro omni servicio seculari exaccione curie sectis et forinsecis domini regis et omnibus demandis ad me vel heredes meos inde pertinentibus Et ego Thomas Roud et heredes mei predictam terram cum predicto prato et omnibus pertinenciis suis predicto Thome de Coupmanwra et heredibus suis vel suis assignatis contra homines et feminas in omnibus sicut dictum est imperpetuum warantizabimus aquietabimus et defendemus Et ut hec mea donacio coneessio et confirmacio et warantizacio firma et stabilis imperpetuum permaneant presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Domino Roberto de Lathum Domino Roberto de Coyners Domino Johanne de Cancefeld Domino Rogero de Heton Benedicto Gernet Ada de Kellet Rogero de Hesham Henrico de Hest et multis aliis