Charter Document - 05800093
Charter Number: | 05800093 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 - 1275 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam filius Gilberti de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra et heredibus suis vel suis assignatis unam acram terre mee in villa de Boulton et unam rodam que jacent in Strickesfald quarum unum abuttat se super regiam viam et aliud usque ad sepem que fuit Thome Roud et totam terram meam que jacet juxta sepem meam Habendam et tenendam sibi et heredibus suis vel suis assignatis de me et heredibus meis cum omnibus libertatibus ac aysiamentis quantum ad tantam terram pertinet infra dictam villam de Boulton et extra Et ego vero dictus Adam dictam terram cum pertinenciis sicut predictum est et heredes mei dicto Thome et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Alano de Catherton Johanne de Oxclyve Gervasio de eadem Rogero de Hesham Johanne de Parles Henrico filio Gilberti de Boulton cum multis aliis