Charter Document - 05800089

Charter Document - 05800089


Charter Number: 05800089
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Adam filius Gilberti de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra et heredibus suis vel suis assignatis totam terram meam in inferiori Whetecrofte cum una acra prati quam habui in campo de Boulton Hanekerum Habendam et tenendam de me et heredibus meis sicut predictum est cum omnibus libertatibus et aysiamentis ad tantam terram infra villam de Boulton et extra pertinentibus Et ego vero dictus Adam et heredes mei dictam terram cum prato dicto Thome et heredibus suis vel suis assignatis warantizabimus aquietabimus et defendemus imperpetuum In hujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Heton Alano de Catherton Johanne de Oxclyve Gervasio de eadem Willelmo filio Simonis Simone de Thorebrandesheved et multis aliis

Source (click image below to view full size)