Charter Document - 05800085
Charter Number: | 05800085 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 - 1275 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentis et futuri quod ego Adam filius Gilberti de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome Coupmanwra et heredibus suis vel suis assignatis duas acras terre mee et unam perticatam in villa de Boulton que jacent super Grathwayt et extendunt se super Monckeflat Habendas et tenendas sibi et heredibus suis vel suis assignatis de me et heredibus meis libere quiete pacifice et integre jure hereditario cum omnibus pertinenciis libertatibus ac aysiamentis quantum ad tantam terram pertinet infra villam de Boulton et extra Et ego vero dictus Adam et heredes mei predictam terram cum pertinenciis sicut predictum est dicto Thome et heredibus suis vel assignatis suis contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui pro me et heredibus meis Hiis testibus Domino Benedicto Gernet Ada de Kellet Johanne de Parles Henrico de Hest Simone de Thorebrandesheved Henrico filio Gilberti de Boulton Willelmo filio Simonis cum multis aliis