Charter Document - 05800063
Charter Number: | 05800063 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1200 - 1300 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris vel audituris Thomas et Willelmus et Benedictus de Gersingham salutem in domino Cum a venerabili patre domino J Mann et Insularum episcopo domini Eboraci Archiepiscopi suffrageno cimiterium nostrum de Gersingham peteremus nobis benedici obligavimus nos per presens scriptum quod nunquam jus presentandi neque quantum ad layeas personas pertinet jus conferendi nobis vendicabimur et quod matricem ecclesiam nostram de Lancastr[e] in omnibus et per omnia indempnem conservabimus ita scilicet quod tam pro vivis quam pro defunctis in omnibus eidem erimus intendentes et respondentes sicut ante cimiterii benediccionem esse consuevimus Ad majorem hujus rei securitatem presens scriptum pro riobis et heredibus nostris sigillis nostris corroboravimus Et sciendum quod nos tactis sacrosanctis juravimus hec firmiter sine fraude observare Hiis testibus Thoma de Kyrkeby tunc temporis officiali Richem[und] W de Tatham tunc decano Lancastr[ie] Domino N priore de Horneby Roberto de Claghton Ricardo vicario de Tunstall G clerico de Wytyngham et aliis