Charter Document - 05800057

Charter Document - 05800057


Charter Number: 05800057
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

H de Neuwerk Archidiaconus Richemund religiosis viris priori et conventui Lancastr[ie] salutem in eo qui est omnium vera salus Inter cetera caritatis opera quibus et apud Deum et apud homines vera devocio multipliciter promeretur tantam in vobis hospitalitatis graciam pululare conspeximus et florere ut patrie vestre infecunditate cogente confluentibus ad vos undique populis ultra vestrarum facultatum vires eis vite necessaria largiter tribuatur ex quo nos constituistis vobis non inmerito debitores Ad animorum vestrorum quietem ut contemplores studio liberius insistatis et ad verum temporalium augmentum ut manus vestras hospitalitati uberius extendatis vos omnium qua possimus favoris gracia prosequamur Hinc est karissimi quod licet olim venerabiles patres quondam archiepiscopi Eboraci ejusdem que loci capitulum ac felicis recordacionis Archidiaconi Richemund predecessores nostri per eorum munimenta vobis et monasterio vestro concessa que usui subjecimus Oculorum sub quorundam generalitate verborum vobis videantur implicite concessisse ac pariter confirmasse ut ecclesiam vestram beate Marie Lancastrie integre teneatis ut sic intellexisse viderentur ut nulla in illa vicaria aut vicario extrinsecus ordinetur Nos tamen voluntatem eorundem et nostram expressius demonstrantes vobis specialitur concedimus per presentes ne cum per vosmet ipsos et capellanos ydoneos in ipsa ecclesia et ipsius parochia nocte dieque continue deservitis ac curo animarum jugiter insudatis ad vicariam vel vicarium in eadem ecclesia faciendum vel ordinandum sicut nec in ipsa hactenus factum existit a quocunque contra voluntatem vestram compelli aliqualiter valeatis Et ut hec nostra concessio imperpetuum robur optineat firmitatis vobis super hoc has litteras nostras concessimus nostri sigilli munimine roboratas Datum Eboraci xviij Kalendas Maii anno domini Mcclxxx secundo

Source (click image below to view full size)