Charter Document - 05800055

Charter Document - 05800055


Charter Number: 05800055
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1287
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Noverint universi quod nos permissione divina Eboraci Archiepiscopus Anglie primas litteras dilecti in Christo filii Magistri Henrici de Neuwerk Archidiaconi Richem[und] inspeximus in hec verba [] nos Deum pre oculis habentes divine pietatis intuitu dictis Abbati et Conventui Priori et monachis Lancastri[e] Ecclesiam beate Marie de Lancastri[a] cum omnibus terris decimis possessionibus et capellis ad dictam ecclesiam spectantibus videlicet cum capellis de Gersingham et de Catona et de Overtona et specialiter capellam de Stalmine et medietatem Ecclesie de Pultona et Capelle de Biscopham cum illam vacare contigerit illam in proprios usus eis a nobis appropriatam teneant imperpetuum et possideant ita tamen quod cum ambe partes eis accreverint fiat ibi Vicarius qui ad estimacionem bonorum virorum viginti marcas nomine vicarie percipiet et omnia honera dictam ecclesiam et capellam contingencia debita et consueta sustinebit et per predictos Abbatem et Conventum ad dictam vicariam Archidiaconus Richem[und] qui pro tempore fuerit presentabit et institucionem et curam animarum recipiet ab eodem Volumus preterea et concedimus quod ipsi Ecclesiam suam Lancastr[ie] cum pertinenciis predictis pleno jure teneant et possideant jure Archidiaconali et dignitate ecclesie Eboraci in omnibus salvis pensione vero dimidie marce argenti quam percipiunt in Ecclesia de Hesham de qua sunt patroni eisdem confirmamus et ut hec omnia et predicta rata et inconcussa imperpetuum permaneant presenti scripto sigillum nostrum dignum duximus apponendum Datum Eboraci xv Kalendas Decembris Anno domini MCC octogesimo sexto Premissa vero quantum ad nos attinet approbantes ea auctoritate metropolitica confirmamus Datum apud Thorp iii Idus Februarii Anno gracie supradicto et pontificatus nostri secundo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Noverint universi quod nos permissione divina Eboraci Archiepiscopus Anglie primas litteras dilecti in Christo filii Magistri Henrici de Neuwerk Archidiaconi Richem[und] inspeximus in hec verba []embed nos Deum pre oculis habentes divine pietatis intuitu dictis Abbati et Conventui Priori et monachis Lancastri[e] Ecclesiam beate Marie de Lancastri[a] cum omnibus terris decimis possessionibus et capellis ad dictam ecclesiam spectantibus videlicet cum capellis de Gersingham et de Catona et de Overtona et specialiter capellam de Stalmine et medietatem Ecclesie de Pultona et Capelle de Biscopham cum illam vacare contigerit illam in proprios usus eis a nobis appropriatam teneant imperpetuum et possideant ita tamen quod cum ambe partes eis accreverint fiat ibi Vicarius qui ad estimacionem bonorum virorum viginti marcas nomine vicarie percipiet et omnia honera dictam ecclesiam et capellam contingencia debita et consueta sustinebit et per predictos Abbatem et Conventum ad dictam vicariam Archidiaconus Richem[und] qui pro tempore fuerit presentabit et institucionem et curam animarum recipiet ab eodem Volumus preterea et concedimus quod ipsi Ecclesiam suam Lancastr[ie] cum pertinenciis predictis pleno jure teneant et possideant jure Archidiaconali et dignitate ecclesie Eboraci in omnibus salvis pensione vero dimidie marce argenti quam percipiunt in Ecclesia de Hesham de qua sunt patroni eisdem confirmamus et ut hec omnia et predicta rata et inconcussa imperpetuum permaneant presenti scripto sigillum nostrum dignum duximus apponendum Datum Eboraci xv Kalendas Decembris Anno domini MCC octogesimo sexto Premissa vero quantum ad nos attinet approbantes ea auctoritate metropolitica confirmamus Datum apud Thorp iii Idus Februarii Anno gracie supradicto et pontificatus nostri secundo