Charter Document - 05800049

Charter Document - 05800049


Charter Number: 05800049
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit G miseracione divina Coventriensis Episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra causam que vertebatur inter Priorem et monachos Lancastr[ie] et H clericum de Childewell super Ecclesia de Childewelle de Cestria et de Stanlowe Abbatibus et Priori de Bircheheued a summo Pontifice delegatam lite jam contestata auditis hinc inde allegacionibus composicione inter eos facta sub tali forma sopitam esse scilicet quod idem H clericus predictis Priori et monachos Lancastrie xx solidos nomine pensionis Ecclesie de Childewelle annuatim persolvet quam diu ecclesiam illam tenuerit scilicet medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum Sancti Martini hec autem composicio ex utraque parte sacramento corporaliter prestito coram predictis judicibus firmiter observanda absque aliarum personarum prejudicio solidata est Ut autem composicio ista inconcussa perseveret ex abundanti eam sigilli nostri apposicione confirmamus Hiis testibus Magistro W de Muscamp Archidiacono de Derby Willelmo Duredt Magistro W de Manecestria N camerario A clerico de Derbeia R clerico de Childewell

Source (click image below to view full size)