Charter Document - 05800044
Charter Number: | 05800044 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1185 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Hugo miseracione divina Coventriensis episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos attendentes paupertatem monachorum Sancti Martini Sagiensis et eorum pariter honestatem et humilitatem concessisse eis imperpetuum sex marcas annuatim percipiendas in ecclesia sua de Croston per manum clerici illius quem ipsi monachi ad quos presentacio ecclesie illius de jure pertinere dinoscitur nobis et successoribus nostris pro tempore presentaverint ita siquidem ut tres marcas in festo Sancti Michaelis et tres marcas in Pascha per manum clerici illius percipiant et si clericus termino assignato vel infra quindecim dies quod termino congruit non ex solueret decem solidos nomine pene cum supradicta pensione eis teneretur ex soluere ut igitur hec nostra concessio futuris temporibus robur firmitatis optineat eam presenti scripto cum sigilli nostri apposicione sub multorum testimonis roboravimus