Charter Document - 05800036

Charter Document - 05800036


Charter Number: 05800036
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1302
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Bonifacius Episcopus Servus Servorum Dei dilectis filiis Abbati Cistrensi ejusque Coabbatibus et Conventibus universis Cistrensis ordinis salutem et Apostolicam benedictionem In ecclesie firmamento vester Ordo intoxe clare coruscans universalem gregis dominici aulam illuminat et concurrentibus in stadio rectum iter insinuat quod ad salutis bravium facilius pervenitur Nos quidem ab hoc et propter magne devocionis affectum quem apud nos et apostolicam sedem habetis ordinem ipsum ac vos et alios ejusdem ordinis professores intima caritate prosequimur ac sinceris affectibus excitamur ad vestra et illorum com[m]oda in quibus honeste possumus promovenda ideoque premissorum intuitu et obtentu dilecti filii nostri Roberti Titulo Sancte Prudenciane presbiteri Cardus qui tanquam prefate ordinis quem professus extitit promotor assiduus necessitates vestras et dicti ordinis nobis reverenter exposuit et super illis nostre provisionis auxilium imploravit vobis auctoritate presencium indulgemus ut de terris vestris cultis et incultis ad ordinem vestrum spectantibus quas aliis concessistis vel concedetis imposterum excolendas de quibus tamen aliquis decimas seu primicias non percepit nullus a vobis seu cultoribus terrarum ipsarum aut quibuscunque aliis decimas seu primicias exigere seu extorquere presumat Nos enim nichilominus irritum decrevimus et inane quicquid contra tenorem hujus indulgencie fuerit attemptatus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ea ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursum Datum Laterani xv Kalendis Januarii Pontificatus nostri Anno octavo

Source (click image below to view full size)