Charter Document - 05800035
Charter Number: | 05800035 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1300 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Bonifacius episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam super cathedram preeminencie pastoralis divina disponente clemencia constituti et si multis et arduis que in amplum Romane curie alveum confluxerunt quasi torrens pregravemur negociis curis excitemur innumeris cogitacionibus plurimis distrahamur circa id tamen ferventibus votis intendimus vacamus instancius et operose sollicitudinibus studium impertivi ut ad divini nominis gloriam et exaltacionem Catholice fidei ac profectum fidelium animarum precisis radicitus repibus et litigeorum amfractibus omnino subductio personas quas ordo clericalis includit pacis tranquillitas vigeat fervor caritatis exescuet invalescat concordie unitas animorum ydemptitas perseveret Scimus enim et ex evidentia facti collegimus quod non nisi in pacis tempore bene colitur pacis auctor nec ignoramus quod discenciones et scandala pravis actibus aditum preparant rancores et odia suscitant illicitis motibus ausum prebent Abolim siquidem inter prelatos et rectores sive Sacerdotes et clericos parochialium ecclesiarum per diversas mundi partes constitutos ex parte una et predicatorum et minorum ordinum fratres ex altera pacis emulosatorie zizannie procurante gravis ac periculosa discordia extibit suscitata super predicacionibus fidelium populis faciend[is] audiendis ordinem confessionibus penitenciis injungendis eisdem et tumulandis eorum a coparibus qui apud fratrum ipsorum ecclesias sive loca noscuntur eligere sepulturam Nos autem pie patris more laudabili moleste ferentes incommoda filiorum reducentes ad exacte consideracionis examen ac infra pectoris claustra sollicite revolventes quam sit plena periculis quam honusta dispendiis quamque in divine majestatis conspectu reddatur exosa discordia supradicta et propterea intendentes paterne sollicitudinis studio illam prorsus evellere ac omnimode submarere nullis unquam futuris temporibus actore Domino suscitandam grandi quoque desiderio cupientes ut hujusmodi negocium quod potissime cordi nostro salubrem et celerem per apostolice solercie studium consequatur diligenti cum fratribus nostris deliberacione prohibita super eo ad honorem Dei exaltacionem fidei quetum statum parcium predictarum ac salutis animarum fidelium incrementum de ipsorum fratrum consilio apostolica auctoritate statuimus ordinavimus ut dictorum ordinum fratres in ecclesiis et locis eorum ac placeis communibus libere voleant clero et populo predicare ac proponere verbum Dei illa dumtaxat hora excepta in qua locorum prelati predicare voluerint vel coram se facere solempnitur predicari in qua predicari cessabunt preterquam si aliud de prelatorum ipsorum voluntate processerit ac licencia speciali In studiis autem gen[er]alibus ubi sermones ad clerum ex more fieri solent diebus illis quibus predicari solempniter consuevit ad funera et mortuorum et in festis specialibus sive peculiaribus fratrem eorundem possunt iidem fratres et liceat eis libere predicare nisi forsan qua solet ad clerum in predictis proponi locis verbum Dei eciam vel prelatus superior clerum ad se generaliter convocaret aut ex aliqua ratione vel causa urgente clerum ipsum duceret congregandum In ecclesiis vero parochialibus fratres ipsi nullatenus audeant nec debeant predicare vel proponere verbum Dei nisi fratres ipsi a parochialibus sacerdotibus invitati vel vocati fortassis extiterint aut de ipsorum beneplacito et essensu sive petita licencia fuerit et optenta seu Episcopus vel prelatus superior per eosdem fratres predicare mandaverit Statuimus et ordinamus auctoritate predicta ut in singulis civitatibus et Diocesibus in quibus ipsorum loca consistere dinoscuntur vel in civitatibus et Diocesibus locis ipsis vicinis in quibus loca hujusmodi non habentur magister priores provinciales predicatorum et eorum vicarii et generalis minister ac provinciales ministri et custodes minorum ordinum predicatorum ad presenciam prelatorum eorundem locorum se conferant per se vel fratres quos ad hoc ydoneos fore putaverint humiliter petituri ut fratres qui ad hoc electi fuerint in eorum civitatibus et Diocesibus confessiones subditorum suorum confiteri volencium audire libere valeant et hujusmodi confitentibus prout secundum Deum expediri cognoverint penitentias imponere salutares ac eis beneficium absolucionis impendere de licencia gratia et beneplacito eorun dem Ac de inde prefati Magister Priores Provinciales et minister et provinciales ministri predictorum ordinum eligere studeant personas sufficientes et ydoneas vite probate discretas modestas atque peritas ad tam salubre misterium et officium exsequendum quas sic electas presentent vel faciant presentari prelatis ut de ipsorum licencia gratia et beneplacito in civitatibus et Diocesibus eorundem persone hujusmodi sic electe confessiones confiteri volencium audiant important penitentias salutares ac beneficium absolucionis impendant prout superius est expressum extra civitates et Dioceses in quibus fueri[n]t deputate et per quas volumus non per provincias deputari confessiones nullatenus auditure Numerus autem personarum assumendarum ad hujus modi officium exequendum esse debet prout numerositas cleri et populi ac multitudo vel paucitas exigit eorundem Et si iidem prelati petitam licenciam confessionum hujusmodi audiendarum concesserint jam prefati magister minister ac alii cum gratiarum recipiant accione dicteque persone sic electe commissum sibi officium exequantur Quod si forte jam dicti prelati quemquam ex hujusmodi fratribus presentatis eisdem ad hujusmodi officium nollent habere vel non ducerent admittendum ex amoto vel subtracto loco ipsius similiter presentand[i] prelatis possit et debeat alius subrogari Si vero iidem prelati prefatis fratribus ad confessiones ut premittitur audiendas electis hujusmodi exhibere licenciam recusarent Nos ex nunc ipsis ut confessiones sibi confiteri volencium libere liciteque audire valeant eisque penitentias imponere salutares atque eisdem absolucionis benefactum impertiri graciose concedimus de apostolice plenitudinis potestate Per hujusmodi autem concessioneri nequaquam intendimus personis sive fratribus ipsis ad idem taliter deputatis potestatem impendere ampliorem quam curatis sive sacerdotibus parochialibus est a jure concessu nisi forte ecclesiarum prelati uberiorem in hac parte gratiam specialiter duxerint faciendam Hujusmodi quoque statuto et ordinacioni nostre adicimus ut fratres dictorum ordinum in ecclesiis et locis suis ubi libet constitutis liberam ut sequitur habeant sepulturam videlicet quod omnes ad eam recipere valeant qui sepeliri elegerint in locis et ecclesiis memoratis verum ne parochiales ecclesie ac eorum curati sive rectores qui ministrare habeant ecclesiastica sacramenta quibus ne noscitur jure competere predicare sive proponere verbum Dei et confessiones audire fidelium debitis et necessariis beneficiis defandentur cum operariis mercedis exhibicio debeatur auctoritate statuimus et ordinamus eadem ut fratres ordinum predicatorum de obvencionibus omnibus tam de funeralibus quam quibuscunque et quocumque relictis indistincte vel distincte ad quoscunque certos vel determinatos usus de quibus etiam quarta sive canonica porcio dari sive exigi non consuevit vel non debuit de jure necnon de datis vel qualitercunque donatis in morte sive mortis articulo aut in firmitate donantis vel dantis de qua decesserint quocumque directe vel indirecte fratribus ipsis vel aliis pro eisdem quartam partem quam auctoritate apostolica taxamus et limitamus sacerdotibus parochialibus et ecclesiarum Rectoribus sive curatis largiri integre teneantur facturi et curaturi quod nec alii vel aliis a quibus quarta hujusmodi minime deberetur ad ipsorum fratrum utilitatem vel commodum hujusmodi fiant relicta aut in eis taliter data vel donata procedant sive quod in morte vel ab infirmis dandum vel donandum fratribus ipsis existeret in eorundem dancium vel donancium sanitate sibi dari vel donari procurent in quibus per ipsos vitandis intendimus eorum consciencias honerare Et si quod absit per fratres ipsos dolo vel fraude quicquam in hac parte agi fortasse contigerit preter id quod eos propterea dictis sacerdotibus rectoribus curatis teneri volumus etiam discreta ratio in extremi judicii requiratur examine ab eisdem Ultra hujusmodi autem porcionem nil valeant parochiales sacerdotes Rectores Curati et Prelati exigere supradicti nec ab complius dicti fratres impendere sint astricti neque ad id a quoquam possint aliquatenus coherceri Nos etenim ut in cunctis equaliter et paciface favente domino procedatur universa privilegia indulgencias gratias verbo sive scripto sub quacunque forma vel expressione aut concepcione verborum a nobis vel predecessoribus nostris Romanis Pontificibus cuicunque ordinum predictorum concessa necnon consuetudines convenciones et pacta in quantum sunt premissis vel alicui predictorum contraria penitus revocamus vacuamus cassamus et irritamus quinimmo cassa vacua et irrita nunciamus et nullius prorsus existere firmitatis Ceterum universos ecclesie prelatos cujuscunque preeminencie status vel dignitatis existant ac sacerdotes parochiales et curatos sive Rectores predictos presente tenore rogamus et hortamur attente nichilominus districte precipiendo mandantcs quatinus pro divin et apostolice sedis reverencia predictos ordines et professores eorum habentes affectu benivolo commendatos fratribus ipsis non se difficiles graves duros aut asperos sed pocius favorabiles propicios et benignos piaque munificencia liberales studeant exhibere sic eos in predicacionis officio et propositis verbi Dei ac aliis omnibus supradictis tamquam cooperatores eorum ydoneos et laborum suorum participes prompta benignitate recipere ac affectuose admittere non omittant ut proinde illis eterne beatitudinis premium augeatur et animarum saluti felicia incrementa procurentur nec eos lateat si secus ab eis agi contingeret in hac parte apostolice sedis benignitas que ordines et professores corum uberi favore prosequitur et gerit in visceribus caritatis contra eos non inmerito turbaretur nec eadem equanimiter pati posset quin super hoc provisionis oportune remedium adhiberet ipsosque nichilominus celestis indignacio principis digna pro mentis rependentis cujus obsequia fratrum ipsorum sedulitas curiosa prosequitur munime preteriret Nulli ergo statuti nostri ordinacionis taxacionis concessionis limitacionis revocacionis [] Datum Lateran[i] xii Kal Marcii Pontificatus nostri anno sexto