Charter Document - 05800029
Charter Number: | 05800029 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi quod cum contencio mota essct inter fratrem Johannem de le Ray Priorem ecclesie Beate Marie Lanc[astrie] ex parte una et fratrem Willelmum de Cokerham Abbatem de Furnesio et ejusdem loci conventum ex parte altera super decimis garbarum proveniencium de omnibus terris quas dicti Abbas et Conventus habent in parrochia Beate Marie Lanc[astrie] apud grangiam suam de Bello monte quas dictus Johannes Prior de Lanc[astre] exigebat tanquam pertin[entes] de jure communi ecclesie sue de Lanc[astre] predicte de quarum prestacione predicte Abbas et Conventus dicebant se et suos successores quietos esse pro duabus marcis annuis quas predicti Abbas et Conventus et eorum predecessores a multis retroactis temporibus predecessoribus predicti Johannis Prioris annuatim persolverunt tandem per amicabilem compositionem in presencia Abbatis de Stanygneye et Abbatum de Fokarmont et de Bella Landa et multorum aliorum inter ipsos sopita est lis in hunc modum videlicet quod predictus Abbas de Furnes[io] et ejusdem loci conventus concesserunt et se et successores suos tenore presencium obligarunt predicto Johanni Priori Lanc[astrie] et successoribus suis et ecclesie sue de Lanc[astre] predicta imperpetuum teneri singulis annis in duabus marcis argenti in festo Sancti Michaelis in monte Gargano apud Lanc[astre] sine ulteriori dilacione solvendis pro omnibus decimis provenientibus de terris suis quas habent apud grangiam de Bello monte ante generale concilium adquisit[as] dummodo eas terras propriis manibus aut sumptibus excoluerint et cum contigerit dictum Abbatem et Conventum vel eorum successores illas terras vel aliquam partem illarum terrarum ad firmam dimittere secularibus excolend[as] vel alias quoquomodo ponere extra manus predictus Johannes Prior Lanc[astrie] et successores sui nomine ecclesie sue de Lanc[astre] predict[a] percipient omnes decimas garbarum proveniencium de terris predictis sic extra manus dimissis et eas decimas pacifice et integre possidebunt imperpetuum una cum duabus marcis predictis sine contradictione predicti Abbatis et Conventus et successorum suorum dum sunt in manibus aliorum Et ut haec conventio predicta in omnibus rata et inconcussa ex utraque parte permaneat dictus Johannes Prior Lanc[astrie] pro se et successoribus suis ex consensu Abbatis et Conventus de Sag[io] et predicti Abbas et Conventus de Furnes[io] pro se et successoribus suis huic scripto in modo cirograph[i] confecto sigilla sua alternatim apposuerunt Renunciantes [] omni excepcioni cavillacioni Reg[iae] prohibicioni et omni juris remedio et omni privilegio impetrato et impetrando et omnibus quae contra hoc factum potuerunt imposterum vel alicui parti prodesse et contra hoc factum obesse Datum apud Lanc[astre] die Sabbati prox[imo] post festum Ascensionis Domini Anno gratie MCC nonagesimo secundo Testibus hiis Johanne le Gentyll Johanne de Caton Thoma Banastre Henrico de Werkedeley Thoma Travers et pluribus aliis