Charter Document - 05800027

Charter Document - 05800027


Charter Number: 05800027
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1300
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverit universitas fidelium quod cum Dominus Radulphus de Truno Prior Lanc[astrie] tam titulo Domini Abbatis Sagiensis sibi specialiter commisso quam auctoritate ecclesie sue de Pultoun ad dispersa si qua fuerint colligenda et super hiis modis quibus dictis Abbacie Sagiensi et ecclesie de Pultoun utilius esse decreverit paciscend[um] constituitur decimam parrochialem de quadam pastura in parrochia memorate ecclesie de Pultoun inter Colecros et exteriorem foveam occidentalem versus Preshou que vocatur Stocpul quam quidem pasturam Abbas et Conventus de Cokersand ex collacione Domini Johannis de Hacuneshou et Galfridi filii ejus obtinuerunt ab ipsis Abbate et Conventu postularet die Jovis in vigilia circumcisionis Domini Anno gratie MCC septuagesimo primo inter predictos Dominum Priorem et Abbatem et Conventum ita convenit quod remissis ex parte dicti Domini Prioris dispendiis inde retrohabitis dicti Abbas et Conventus de Cokersand octodecim denarios ad festum Sancti Michaelis nomine decime predicte ecclesie de Pulton pro predicta pastura annuatim persolvent imperpetuum ita insuper quod si dicti Abbas et Conventus dictam pasturam futuris temporibus colere voluerint dicta ecclesia de Pulton decimam garbarum tocius culture quam in ipsa pastura fecerint plenarie percipiet una cum octodecim denariis annuls supradictis Et ut hec composicio imperpetuum irrefragabiliter a partibus teneatur utraque pars huic scripto hinc inde sigillum suum apposuit Testantibus Galfrido de Hakuneshou Almaricio de Lechampton Nicholao de Prioratu Willelmo de Benesty Gilberto clerico Rogero de Cokersand clerico et aliis

Source (click image below to view full size)