Charter Document - 05800022

Charter Document - 05800022


Charter Number: 05800022
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit subdecanus Lincoln[ie] Prior et subPrior Sancte Katerine Lincoln[ie] ad omnium vestrum noticiam volumus pervenire nos mandatum domini pape Innocentii tercii in hec verba suscepisse [] Huius igitur auctoritate mandati partibus in presencia nostra constanter et quibusdam ad utriusque intencionis astruccionem propositis post eciam quasdam altercaciones lis inter eos amicabil[i] composicione conquievit in hunc modum videlicet quod duas partes decimarum bladi in parrochia de Lanc[astre] et de Pultoun et de Biscopham super quibus contraversia inter eos auctoritate apostolica coram nobis vertebatur Abbas et Conventus Sagii percipient tercia parte penes Abbatem et Conventum de Cokyrsand remanent[e] nec ipsi Abbas et Conventus de Cokyrsand vel aliquis ex parte ipsorum predictas parroch[ias] Abbatis et Conventus Sagii ad spiritualia conferenda vel temporalia percipienda sinc licencia et consensu Abbatis et Conventus Sagii indebite ingredientur Si autem dicti Abbas et Conventus de Cokersand post composicionem istam inter ipsos Abbatem et Conventum Sagii factam ex donacione aliquorum vel alio iusto titulo terras aliquas vel possessiones infra limites predict[orum] Abbatis et Conventus Sagii adquisierint decimas dictis Abbati et Conventui Sagii jure parrochiali persolvent de jure communi persolvendas Ad hoc sciatis quod ex utriusque partis consensu iurisdiction[em] partes ad istius composicionis observanc[iam] cohercend[i] si qua illorum contra illam venire voluerit nobis reservavimus Facta fuit hec composicio Anno ab incarnacione Domini MCCXVJ In huius vero Rei testimonium presentis scripti paginam sigillorum nostrorum apposicione roboravimus Ad hoc sciendum quod Abbas et Conventus de Cokersand super eadem causa coram nobis impetrat[a] et impetrand[a] renunciaverunt

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit subdecanus Lincoln[ie] Prior et subPrior Sancte Katerine Lincoln[ie] ad omnium vestrum noticiam volumus pervenire nos mandatum domini pape Innocentii tercii in hec verba suscepisse []embed Huius igitur auctoritate mandati partibus in presencia nostra constanter et quibusdam ad utriusque intencionis astruccionem propositis post eciam quasdam altercaciones lis inter eos amicabil[i] composicione conquievit in hunc modum videlicet quod duas partes decimarum bladi in parrochia de Lanc[astre] et de Pultoun et de Biscopham super quibus contraversia inter eos auctoritate apostolica coram nobis vertebatur Abbas et Conventus Sagii percipient tercia parte penes Abbatem et Conventum de Cokyrsand remanent[e] nec ipsi Abbas et Conventus de Cokyrsand vel aliquis ex parte ipsorum predictas parroch[ias] Abbatis et Conventus Sagii ad spiritualia conferenda vel temporalia percipienda sinc licencia et consensu Abbatis et Conventus Sagii indebite ingredientur Si autem dicti Abbas et Conventus de Cokersand post composicionem istam inter ipsos Abbatem et Conventum Sagii factam ex donacione aliquorum vel alio iusto titulo terras aliquas vel possessiones infra limites predict[orum] Abbatis et Conventus Sagii adquisierint decimas dictis Abbati et Conventui Sagii jure parrochiali persolvent de jure communi persolvendas Ad hoc sciatis quod ex utriusque partis consensu iurisdiction[em] partes ad istius composicionis observanc[iam] cohercend[i] si qua illorum contra illam venire voluerit nobis reservavimus Facta fuit hec composicio Anno ab incarnacione Domini MCCXVJ In huius vero Rei testimonium presentis scripti paginam sigillorum nostrorum apposicione roboravimus Ad hoc sciendum quod Abbas et Conventus de Cokersand super eadem causa coram nobis impetrat[a] et impetrand[a] renunciaverunt