Charter Document - 05800013
Charter Number: | 05800013 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Lancastr[e] in crastino Sancti Martini Anno Regni Regis H filii Regis Johannis xxvi coram Roberto de Lexinton Radulpho de Sulleg Willelmo de Caleworth et Jollano de Nevill Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Gregorium de Wimerleg[h] petentem et Galfridum Priorem de Lanc[astre] tenentem de sex bovatis terre cum pertinentiis in Hull unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet predictus Gregorius remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Priori et successoribus suis de ecclesie sue de Lanc[astre] totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis imperpetuum Pro hac remissione quieta clamacione fine et concordia idem Prior dedit predicto Gregorio viginti sodidos sterlingorum