Charter Document - 05800004
| Charter Number: | 05800004 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes Dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie Dux Normannie Aquitannie Comes Andegavie Ballivo suo de honore Lancastr[ie] salutem Precipimus tibi quod facias Priori et monachis de ecclesia Sancte Marie de Lanc[astre] habere ecclesias cum capellis et omnes res suas quas habere debent in Balliva sua secundum testimonium cartarum suarum et precipue decimas suas plenar[ias] de omnibus dominicis nostris sive ea habeamus in manu nostra sive ea dedimus sive ad firmam posita sint sicut eis concessimus et litteris nostris patentibus confirmavimus dum Comes Moret[onie] eramus Teste me ipso apud Ebor[acum] xxvi die Marcii
