Charter Document - 05800003

Charter Document - 05800003


Charter Number: 05800003
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1200
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Johannes Dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie Dux Normannie Aquitannie Comes Andegavie Justiciariis Vicecomitibus ministris et omnibus Ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis quod nos suscepimus in manu nostra custodia protectione et manutemento ecclesiam Sancte Marie de Lanc[astre] que est capella nostra et Priorem et monachos ibidem Deo et Sancte Marie servientes et omnes terras et homines et omnia sua tam ecclesiastica beneficia quam laica tenementa Quare volumus et firmiter precipimus quod eandem ecclesiam et monachos et omnia sua tanquam nostra propria protegatis et manuteneatis et prohibemus ne quis vestrum eis injuriam inferat vel gravamen nec ab aliis inferri permittatis Prohibemus eciam ne implacitentur de aliquo tenemento suo quod teneant nisi coram nobis vel capitalibus Justiciariis nostris sicut eis concessimus et carta nostra confirmavimus dum Comes Moret[tonie] eramus Testibus Gaufrido filio Petri Comite Essexie Willelmo Briwerre Hugone Bard Roberto de Turneham Willelmo de Cantilupo Datum per manus S Well[ensis] Archidiaconi et J de Gray Apud Ebor[acum] xxvi die Marcii Anno Regni nostri primo

Source (click image below to view full size)