Charter Document - 05780333

Charter Document - 05780333


Charter Number: 05780333
Cartulary Title: The Cartulary of St. Marks Hospital, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Die dominica proxima post festum Sancti Mathei Apostoli et Evangeliste anno domini MCCvj convenit inter dominum Henricum de Gaunt magistrum domus elemosinarie beati marci de Billeswyk in suburbio Bristoll ex una parte et Ricardum le Waleys filium Reginaldi le Waleys ex altera videlicet quod dictus Henricus suis sumptibus in omnibus misis debet prosequi totum jus et clamum predicti Ricardi quod habuit vel habere poterit in aliqua terra cum pertinenciis vel in aliquibus terris in Anglia vel Cornubia que eidem Ricardo racione Reginaldi patris sui possint vel debent accidere in predictis Cornubia vel Anglia excepta ilia terra in Hemton et alibi in qua idem Ricardus vel mater ipsius Ricardi fuerunt in seisina tempore quo facta fuit ilia convencio Et cum predictus Henricus vel assignati sui predictum jus cum pertinenciis sicut predictum est perquesierint unacum execucione predicti Ricardi vel assignati sui debet predictus Ricardus de medietate predicte terre et predicte juris cum pertinenciis sine ullo retinemento sibi vel heredibus suis pertinente domum de Billeswyk in puram et perpetuam elemosinam per cartam suam feodare secundum quod predictus Henricus vel eius concilium sciverunt providere commode Et alteram medietatem predicte juris et terre cum pertinenciis in Cornubia debet predictus Henricus et successores sui tenere ad firmam certam de predicto Ricardo per execucionem proborum et legalium virorum neutri parti tangencium Et cum dictus Henricus terram vel servicium predicti Ricardi in Anglia perquisierit advocacio ecclesie predicto Henrico remaneat et medietas terrarum et reddituum per totum ita quod dictus Henricus et successores sui dictam terram teneant de predicto Ricardo et heredibus suis per servicium quod ad capitalem dominum pertinet Et si dictus Ricardus partem suam vendere vel ad firmam ponere voluerit dictus Henricus propinquior erit quam aliquis alius ita quod sua tradicio vel vendicio fraudulenter ultra quindecim dies per dictum Henricum non impediatur Dictus vero Ricardus vel heredes sui dicto Henrico et successoribus suis predictam terram unacum firma predicta sicut predictum est debent secundum consuetudinem regni warantizare acquietare et defendere In cuius rei testimonium huic scripta in modum cirographi confecto et inter partes diviso sigilla partium hinc inde sunt appensa Hiis testibus domino Johanne de Salso Marisco Willelmo de Veym Petro Crok Ricardo de Brechebergh Henrico de Werkesburgh Gilberto de Mangodesfeld clerico et aliis

Source (click image below to view full size)