Charter Document - 05780238
Charter Number: | 05780238 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St. Marks Hospital, Bristol |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1173 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Sancte Matris ecclesie filiis et fidelibus tam clericis quam laicis Hugo de Bonavilla salutem Quia scriptura humana vivat memoria quod in vita presenti facimus litterarum monimentum mandare curavimus igitur universitati vestre presenti carta notificetur quod ego Hugo de Bonavilla consilio uxoris mee et assensu filii mee et aliorum heredum et amicorum dono et concedo divine mercedis obtentu ecclesiam Sancti Petri de Superiori Staueia cum omnibus pertinenciis suis tam in decimis quam in aliis obvencionibus et omnibus ad eam pertinentibus ecclesie Sancti Andree de Stoch et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime Roberti filii Gilberti et Radulfi avi mei Hamonis patris mei et mee et uxoris et filiorum et heredum aliorum et antecessorum et successorum tam vivorum quam mortuorum liberam et quietam ab omni consuetudine et servicio temporali et exaccione seculari in elemosinam perpetuam perpetuo tenendam Monachi autem cum deus nobis inspiraverit et arciorem vitam arripere noluerimus nos in fratrem et monachum absque contradiccione recipient Prefati vero monachi de Stoch eidem ecclesie capellanum unum qui eam honeste deserviat invenient Sciatis preteria me prenominate ecclesie de Staueia in augmentum monachis de Stoch decem acras terre in Lamacrofte de dominio meo caritatis et pietatis intuitu dedisse et concessisse Et ne aliquis heredum meorum monachos super prescripta ecclesia processu temporis perturbare possit quod in presenti publice facio per presentem cartam confirmo et sigilli mei a testacione corroboro Hiis testibus Willelmo Dereni Terri de Mudilf Hugone Pincerna Willelmo Poher Reginaldo filio Willelmi Galfrido Cauvel Rogero Poher Willelmo Luvell Durando Poher Gervasio de direb Willelmo de Bere Girollo Papa et Roberto fratre eius Ricardo de dadestune Ada de Strech Willelmo nepote inclusi Bald Poch Roberto fratre eius Waltero Capellano Stoch qui hanc cartam scripsit