Charter Document - 05770021
Charter Number: | 05770021 |
---|---|
Cartulary Title: | Bristol Charters 1155 - 1373 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1322 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
[E]dwardus dei gracia Rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitanie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Prioribus Comitibus Baronibus Iusticiariis Vicecomitibus Prepositis Ministris et omnibus Balliuis et fidelibus suis salutem Inspeximus cartem confirmacionis quam bone memorie dominus E[dwardus] quondam Rex Anglie pater noster fecit Burgensibus suis de Bristollo in hec verba Edwardus dei gracia [] Nos autem concessiones et confirmaciones predictas ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est prefatis Burgensibus et eorum heredibus et successoribus concedimus et confirmamus sicut dicta carta confirmacionis racionabiliter testatur et prout ijdem Burgenses et eorum antecessores Burgenses eiusdem ville libertatibus et quietanciis in eadem carta contentis hactenus vsi sunt racionabiliter et gauisi Riis testibus Edmundo Comite Kancie fratre nostro carissimo Iohanne de Britann[ia] Comite Richemund Edmundo Comite Arundell[ie] Thoma wak Iohanne d[e Sancto] Iohanne de Basing Radulpho de Gorges Gilberto Petche Senescallo hospicij nostri et aliis Data per manum nostram apud Gloucestriam decimo septimo die Februarij anno regni nostri quintodecimo per ipsum Regem Carta confirmacionis Edwardi Regis Anglie
Markups
Names Markup:
[E]dwardus dei gracia Rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitanie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Prioribus Comitibus Baronibus Iusticiariis Vicecomitibus Prepositis Ministris et omnibus Balliuis et fidelibus suis salutem Inspeximus cartem confirmacionis quam bone memorie dominus E[dwardus] quondam Rex Anglie pater noster fecit Burgensibus suis de Bristollo in hec verba Edembedwardus dei gracia [] Nos autem concessiones et confirmaciones predictas ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est prefatis Burgensibus et eorum heredibus et successoribus concedimus et confirmamus sicut dicta carta confirmacionis racionabiliter testatur et prout ijdem Burgenses et eorum antecessores Burgenses eiusdem ville libertatibus et quietanciis in eadem carta contentis hactenus vsi sunt racionabiliter et gauisi Riis testibus Edmundo Comite Kancie fratre nostro carissimo Iohanne de Britann[ia] Comite Richemund Edmundo Comite Arundell[ie] Thoma wak Iohanne d[e Sancto] Iohanne de Basing Radulpho de Gorges Gilberto Petche Senescallo hospicij nostri et aliis Data per manum nostram apud Gloucestriam decimo septimo die Februarij anno regni nostri quintodecimo per ipsum Regem Carta confirmacionis Edwardi Regis Anglie