Charter Document - 05770012

Charter Document - 05770012


Charter Number: 05770012
Cartulary Title: Bristol Charters 1155 - 1373
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1255
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Rex Archiepiscopis [] Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Dilecto filio nostro Edwardo quod ipse et heredes sui inperpetuum habeant vnam feriam singulis annis apud Bristollum per xv dies duraturam videlicet in vigilio et in die Sancti Laurencii et per Tresdecim dies sequentes Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod predictus Edwardus et heredes sui inperpetuum habeant predictam feriam singulis annis apud Bristollum per xv dies duraturam videlicet [] cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad huiusmodi feriam pertinentibus sicut predictum est Hiis Testibus Ricardo de Clar[e] Comite Gloucestrie et Hertford[ie] Bertramo de Crioll Iohanne de Grey Dragone de Barencin Nicholao de Molis Petro de Neyrford Imberto Pugeys willelmo de sancto Ermino et aliis Data per manum nostram apud westmonasterium xix die Februarii

Source (click image below to view full size)