Charter Document - 05770006
Charter Number: | 05770006 |
---|---|
Cartulary Title: | Bristol Charters 1155 - 1373 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] Rex [] salutem sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse pro nobis et heredibus nostris probis hominibus Bristollie quod ipsi et eorum heredes de consuetudine quatuor denariorum que per Robertum de Berk[ele] et Gerardum de Athya tempore domini I[ohannis] Regis patris nostri leuata fuit capienda de singulis Bracinis ceruisie ville Bristollie vltra duos denarios quos Constabularii Bristollie antiquitus capere consueuerunt de eisdem Bracinis de quibus nullam prisam tine ceruisie ceperunt inperpetuum sint quieti Ita quod de singulis Brascinis seruisie predicte ville Bristollie non capiantur decetero nisi duo denarii sicut antiquitus inde capi consueuerunt per Constabularios uel Balliuos nostros Salua Constabulario eiusdem Castri Bristollie rationabili Prisa Tine Ceruisie eiusdem ville Bristollie quam Constabularii euisdem Castri antiquitus capere consueuerunt ad sustentationem euisdem Castri Reddendo de singulis Tinis duos denarios Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti homines Bristollie et heredes eorum de predicta consuetudine quatuor denariorum que per predictos Robertum et Gerardum tempore ipsius patris nostri leuata fuit capienda de singulis Brascinis Ceruisie ville Bristollie vltra duos denarios quos Constabularii Bristollie antiquitus capere consueuerunt de eisdem Brascinis de quibus nullam prisam Tine Ceruisie ceperunt inperpetuum sint quieti Ita quod de singulis Brascinis Ceruisie predicte ville Bristollie non capiantur decetero nisi duo denarii sicut antiquitus inde capi consueuerunt per Constabularios uel Balliuos nostros Salua Constabulario eiusdem Castri Bristollie rationabili prisa Tine Ceruisie euisdem ville Bristollie quam Constabularii eiusdem Castri antiquitus capere consueuerunt ad sustentationem euisdem Castri reddendo de singulis Tinis duos denarios sicut predictum est Hijs Testibus I[oscelino] Bath[oniensi] R[icardo] Dunolm[ensi] et w[altero] Karl[eolensi] Episcopis H[uberto] de Burgo Comite Kancie Iusticiario Anglie Stephano de Segraue Radulpho filio Nicholai Johanne filio Philippi Galfrido dispenser Radulpho Tirel Ricardo filio Hugonis et alijs Data per manum venerabilis patris R[adulphi] Cicestr[ensi] episcopi Cancellarii nostri apud westmonasterium vj die februarii anno regni nostri xiiij