Charter Document - 05760195
| Charter Number: | 05760195 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1214 - 1215 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium Dominica Prima Quadragesime anno regni Regis Johannis sextodecimo Coram P Wintoniensi Episcopo Simone de Pateshull Jacobo de Poterna Rogero Huscarl Henrico de Ponte Aldemer Justiciariis [] Inter Ricardum de Hakinton per Willelmum de Aclon positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Rogerum de Hathewolding De una carucata terre in Hakinton cum pertinentiis et de dimidia carucata terre cum pertinentiis in Hathewolding Unde placitum finis facti summonitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicto Ricardo et heredibus suis remanet predicta carucata terre in Hakinton cum pertinentiis quieta de ipso Rogero et heredibus suis in perpetuum Et predicta dimidia carucata terre cum pertinentiis in Hathewolding in homagiis et serviciis et redditibus et in omnibus aliis pertinentiis sicut Johannes pater ejusdem Rogeri illam tenuit j et viginti et octo solidate et due denarate redditus in villa Cantuarie quas prefatus Johannes tenuit sicut ipse illas tenuit in omnibus rebus remanent eidem Rogero et heredibus suis quiete de ipso Ricardo et heredibus suis in perpetuum Et preterea eidem Rogero et heredibus suis remanent viginti solidate et due denarate redditus in Hakinton quiete de ipso Ricardo et heredibus suis in perpetuum scilicet servicium Willelmi Blund scilicet viginti sex denarii et servicium Petri filii Geroldi scilicet sexdecim denarii et servicium Alicie Doadmer scilicet tres solidi et duos denarios et servicium Karoli Molendinarii scilicet decem denarii et servicium Willelmi Maltmelnere scilicet viginti denarii et servicium Edulfi le Poter scilicet decem et octo denarii et servicium Hugonis Godeshalf scilicet duos solidos et servicium Hawisie de la Burne scilicet viginti octo denarii et servicium [Roberti] Huneketell scilicet quindecim denarii et servicium Augustini Wetherherde scilicet duodecim denarii et servicium Godwini le Poter scilicet octo denarii Et servicium Wimundi le Poter scilicet [] vicium heredum Radulphi de Baluerle scilicet decem et novem denarii et homagia et relevia et omnia alia servicia omnium predictorum tenencium remanent eidem Ricardo et heredibus suis quieta de ipso [] suis in perpetuum Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Willelmo et Petro et Alicia et Karolo et Willelmo et Edulfo et Hugone et Hawisia et Roberto et Augustino et Godwino [et Wimundo et] heredibus Radulphi de Baluerle et cognoscendus se debere predicta servicia Et sciendum quod Cyrographum prius factum inter predictum Ricardum et Johannem patrem ejusdem Rogeri de predictis terris et redditibus [] cassatum est
