Charter Document - 05760194
Charter Number: | 05760194 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Johannis in xv dies anno regni Regis Johannis sextodecimo Coram P Wintoniensi Episcopo Simone de Pateshull Jacobo de Poterna Rogero Huscarl Joscelino de Stiuecle Justiciariis [] Inter Sibillam que fuit uxor Willelmi Kebbell petentem per Simonem filium Ailmeri positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Walterum Mercatorem tenentem De medietate unius mesuagii et de una acra terre cum pertinentiis in Northflet quam medietatem predicti mesuagii et quam acram terre cum pertinentiis ipsa clamavit versus eundem Walterum ut rationabilem dotem suam de dono predicti Willelmi quondam viri sui Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicta Sibilla remisit et quietum clamavit de se predicto Waltero et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in medietate predicti mesuagii et in predicta acra terre cum pertinentiis nomine dotis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Walterus dedit eidem Sibille undecim solidos esterlingorum Et sciendum quod hec concordia facta fuit presente David filio et herede predicti Willelmi Kebbell et waranto ejusdem Sibille de dote sua et concedente eidem Waltero medietatem predicti mesuagii et predictam acram terre cum pertinentiis tenendum sibi et heredibus suis de ipso David et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium decem et octo denariorum per annum reddendorum ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio et exaccione