Charter Document - 05760193

Charter Document - 05760193


Charter Number: 05760193
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1214
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Johannis Baptiste in xv dies anno regni Regis Johannis sextodecimo Coram P Wintoniensi Episcopo Simone de Pateshull Jacobo de Poterna Rogero Huscarl Joscelino de Stiuecle Henrico de Ponte Aldemer Justiciariis [] Inter Rogerum de Mereweth querentem et Fulconem Priorem de Ledes deforciantem De advocacione ecclesie de Mereweth Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Prior remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis eidem Rogero et heredibus suis totum jus et clamium quod ipse habuit in advocacione predicte ecclesie et in ejus pertinentiis in perpetuum Salvis eidem Priori et successoribus suis et Ecclesie sue de Ledes tribus marcis quas Gilebertus pie recordationis Roffensis Episcopus de assensu et voluntate predicti Rogeri de Mereweth nomine perpetui beneficii non nomine pensionis dedit et concessit eidem Priori et Ecclesie sue de Ledes de Ecclesia de Mereweth in perpetuam elemosinam annuatim percipiendas a Martino parsona Ecclesie de Mereweth et post decessum ipsius Martini a quolibet qui parsona erit ejusdem Ecclesie per presentacionem ejusdem Rogeri et heredum suorum in perpetuum ad duos terminos anni scilicet ad festum Sancti Michaelis xx solidos et ad Pascha xx solidos Et sciendum quod idem Prior reddidit in eadem Curia predicto Rogero cartam Eustachii patris sui quam ipse habuit ut dixit de tota Ecclesia de Mereweth ita quod si ipse vel successores sui vel aliquis ex parte eorum decetero aliquam cartam proferant de tota Ecclesia ad opus eorum habenda pro nulla habebitur

Source (click image below to view full size)