Charter Document - 05760192
Charter Number: | 05760192 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in xv dies anno regni Regis Johannis sextodecimo Coram P Wintoniensi Episcopo Simone de Pateshull Jacobo de Poterna Rogero Huscarl Jocelino de Stiuecle Justiciariis [] Inter Willelmum de Bosco et Robertum et Benjamin filios Godefridi petentes et S de Langeton Cantuariensem Archiepiscopum tenentem per Adam servientem de Lamhee positum loco suo ad lucrandum vel perdendum De viginti acris de marisco cum pertinentiis in Denelee Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicti Willelmus et Robertus et Benjamin remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus eorum eidem Archiepiscopo et successoribus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuerunt in predicto marisco cum pertinentiis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Archiepiscopus dedit eisdem Willelmo et Roberto et Benjamin decem marcas argenti