Charter Document - 05760191
Charter Number: | 05760191 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis quintodecimo Coram Sahero de Quency Comite Wintonie Simone de Pateshull Jacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemer Justiciariis [] Inter Alexandrum filium Radulfi et Johannem le Beade petentes per ipsum Alexandrum positum loco ipsius Johannis ad lucrandum vel perdendum et Magistrum Theobaldum et Johannem et Ricardum et Michaelem fratres ipsius Theobaldi tenentes per ipsum Ricardum positum loco ipsius Johannis fratris sui ad lucrandum vel perdendum De ducentis acris terre cum pertinentiis in Esteitling Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Alexander filius Radulphi et Johannes le Beade remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus eorum predictis magistro Theobaldo et Johanni et Ricardo et Michaeli et heredibus eorum in perpetuum totum jus et clamium quod ipsi habuerunt in predicta terra cum pertinentiis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predicti Magister Theobaldus et Johannes et Ricardus et Michael dederunt ipsis Alexandro filio Radulphi et Johanni le Brade quatuor marcas argenti et quadraginta denarios