Charter Document - 05760190
Charter Number: | 05760190 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis quartodecimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshull Jacobo de Poterna Rogero Huscarl Justiciariis [] Inter Simonem filium Michaelis de Wahull petentem et Robertum Abbatem de Boxlee tenentem De quaterviginti et quindecim acris terre et pasture cum pertinentiis in parochia de Netlested scilicet de tota terra et pastura in loco qui dicitur Radden que idem Abbas habuit per Michaelem patrem ipsius Simonis de hereditate Andree matris ipsius Simonis quondam uxoris ipsius Michaelis Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod idem Abbas recognovit et reddidit ipsi Simoni totam predictam terram et pasturam cum pertinentiis ut jus suum et illam remisit et quietam clamavit de se et successoribus suis ipsi Simoni et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia idem Simon dedit ipsi Abbati quinque marcas argenti Et preterea ipse concessit eidem Abbati totum pratum suum quod dicitur Langemede in parochia de Netlestede Habendum et tenendum eidem Abbati et successoribus suis a festo Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis quartodecimo in sex annos subsequentes et post terminum ilium pratum illud revertetur ad ipsum Simonem vel ad heredes suos quietum de ipso Abbate et successoribus suis in perpetuum Et sciendum quod idem Abbas reddidit eidem Simoni omnes cartas quas ipse habuit de ipso Michaele et Andrea uxore ejus de predicta terra et pastura de Raddenden et similiter de prato de Langmad ita quod si idem Abbas vel successores sui aliquam cartam inde proferant pro nulla habebitur Salvo tamen ipsi Abbati vel successoribus suis termino suo de Langemed sicut predictum est