Charter Document - 05760189

Charter Document - 05760189


Charter Number: 05760189
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1212
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Wintoniam in octabis Sancte Trinitatis anno regni Regis Johannis quartodecimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshull Jacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemer Rogero Huscarl Justiciariis [] Inter Simonem de Wahull petentem et Willelmum Crespin tenentem De uno molendino cum pertinentiis in Aluinden Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit predictum molendinum cum pertinentiis esse jus ipsius Simonis Et pro hac recognicione et fine et Concordia predictus Simon dedit et concessit eidem Willelmo predictum molendinum cum pertinenciis tenendum sibi et heredibus suis de ipso Simone et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium novem solidorum per annum reddendorum ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio et exaccione

Source (click image below to view full size)