Charter Document - 05760188
Charter Number: | 05760188 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1211 - 1212 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Novum Castrum super Tynam a die Sancti Hillarii in unum mensem anno regni Regis Johannis tercio decimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshill Jacobo de Poterne Henrico de Ponte Aldemeri Roberto de Aumar Rogero Huscarl Justiciariis [] Inter Mabiliam que fuit uxor Warini de Eccles petentem et Umfridum Balistarium tenentem De tercia parte quatuordecim acrarum terre cum pertinentiis in Eccles quam terciam partem ipsa Mabilia clamavit versus eundem Umfridum ut rationabilem dotem suam de dono predicti Warini quondam viri sui Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicta Mabilia remisit et quietum clamavit predicto Umfrido et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta tercia parte quatuordecim acrarum terre cum pertinentiis no mine dotis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Humfridus dedit eidem Mabilie tres marcas argenti et dimidiam