Charter Document - 05750187
Charter Number: | 05750187 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1211 - 1212 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Novum Castrum super Tynam anno regni Regis Johannis tercio decimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshill Jacobo de Poterne Henrico de Ponte Aldemeri Roberto de Aumar Rogero Huscarl Justiciariis [] Inter Willelmum de Becco petentem et Eustachium de Burne tenentem De una carucata terre cum pertinentiis in Leuingesburn Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit predictam carucatam terre cum pertinentiis esse jus ipsius Eustachii Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Eustachius dedit et concessit eidem Willelmo sexdecim acras terre de eadem terra scilicet quindecim acras que jacent subtus gardinum ipsius Willelmi versus orientem et unam acram quam Jordanus de Beuera tenuit de eodem Eustachio in eadem villa Habendas et tenendas eidem Willelmo et heredibus suis simul cum alio tenemento quod prius tenuit in eadem villa faciendo inde servicium domino Regi et heredibus suis quantum ad unam carucatam terre pertinet quam tenet in eadem villa Et sciendum quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis eidem Eustachio et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuit in superplusagio predicte carucate terre cum pertinentiis et in omnibus aliis tenementis que Eustachius de Burne pater ipsius Eustachii tenuit in Burne et in Chelesfund et in Burcheston Et idem Eustachius et heredes sui warantizabunt eidem Willelmo et heredibus suis predictas sexdecim acras terre cum pertinentiis contra omnes gentes in perpetuum