Charter Document - 05750186
Charter Number: | 05750186 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1211 - 1212 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Novum Castrum super Tinam a die Sancti Hillarii in tres septimanas anno regni Regis Johannis tercio decimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshill Jacobo de Poterne Henrico de Ponte Aldemeri Roberto de Aumar Rogero Huscarl Justiciariis [] Inter Mabiliam que fuit uxor Warini de Eccles petentem et Walterum Capellanum tenentem De tercia parte unius acre terre cum pertinentiis in Eccles quam terciam partem ipsa Mabilia clamat versus eundem Walterum ut rationabilem dotem suam de dono predicti Warini quondam viri sui Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicta Mabilia remisit et quietum clamavit eidem Waltero vel cuicunque eam dare voluerit totum jus et clamium quod habuit in predicta tercia parte unius acre terre cum pertinenciis ratione dotis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Walterus dedit eidem Mabilie duos bisantos