Charter Document - 05750185

Charter Document - 05750185


Charter Number: 05750185
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1211
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Norhampton a die Paschatis in quinque septimanas anno regni Regis Johannis duodecimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshill Jacobo de Poterne Henrico de Ponte Aldemeri Roberto de Aumar Rogero Huscarl Justiciariis [] Inter Ascelinam de Leuesham petentem et Reginaldum Forestar tenentem De quinque acris terre cum pertinentiis in Leuesham quas ipsa Ascelina clamat versus eundem Reginaldum in rationabilem dotem suam que eam contingit de libero tenemento quod fuit Reingodi Alderman quondam viri sui Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicta Ascelina remisit et quietum clamavit de se predicto Reginaldo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis nomine dotis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Reginaldus dedit eidem Asceline duas marcas argenti

Source (click image below to view full size)