Charter Document - 05750184
Charter Number: | 05750184 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1210 - 1211 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Hillarii anno regni Regis Johannis duodecimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshill Jacobo de Poterne Henrico de Ponte Aldemeri Roberto de Aumar Rogero Huscarl Justiciariis [] Inter Radulphum filium Petri petentem et Constantinum filium Alardi tenentem De duabus acris terre cum pertinentiis in Parva Derteford Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Radulphus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Constantino et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuit in predictis duabus acris terre cum pertinentiis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Constantinus dedit eidem Radulpho viginti solidos esterlingorum