Charter Document - 05750183
Charter Number: | 05750183 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1209 - 1210 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Wilton in octabis Sancti Hillarii anno regni Regis Johannis undecimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshill Jacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemeri Justiciariis [] Inter Stephanum Harengod petentem et Ricardum filium Willelmi et Beatriciam uxorem suam tenentes per ipsum Ricardum positum loco ipsius Beatricie ad lucrandum vel perdendum De medietate unius sullinge terre et de tercia parte dimidie virgate terre cum pertinentiis in Marisco de Rumenal Inde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Ricardus et Beatricie recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Stephani Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Stephanus concessit predictis Ricardo et Beatricie totam predictam terram cum pertinentiis tenendam ipsis Ricardo et Beatricie et heredibus ipsius Beatricie de ipso Stephano et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium trium solidorum per annum reddendorum ad duos terminos anni scilicet ad Pascha xviij denarios et ad festum Sancti Michaelis xviij denarios pro omni servicio et exaccione