Charter Document - 05750182
Charter Number: | 05750182 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1209 - 1210 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Wilton in octabis Sancti Hillarii anno regni Regis Johannis undecimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshill Jacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemeri Justiciariis [] Inter Stephanum de Hakengod petentem et Alanum de Sturemue et Gaufridum de Ponte tenentes De triginta tribus acris terre cum pertinentiis in Wisteston Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Stephanus remisit et quietum clamavit de Be et heredibus suis predictis Alano et Gaufrido et heredibus eorum in perpetuum totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predicti Alanus et Gaufridus dederunt predicto Stephano viginti solidos esterlingorum