Charter Document - 05750181

Charter Document - 05750181


Charter Number: 05750181
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1209 - 1210
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Wilton in octabis Sancti Hillarii anno regni Regis Johannis undecimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshill Jacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemeri Justiciariis [] Inter Stephanum Harengod petentem et Robertum Wastechar tenentem De medietate unius sullinge terre et de tercia parte dimidie virgate terre cum pertinentiis in Marisco de Rumenal Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Stephani Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Stephanos concessit predicto Roberto et Mabilie uxori sue et heredibus eorum quos de ipsa Mabilia genuerit totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de ipso Stephano et heredibus suis per liberum servicium duorum solidorum per annum reddendorum ad duos terminos anni scilicet medietatem ad Pascha et medietatem ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio et exaccione Et si forte contigerit quod idem Robertus de ipsa Mabilia heredem non habuerit uter eorum qui alii supervixerit tenebit totam predictam terram cum pertinentiis tota vita sua per predictum servicium Et post decessum ipsorum Roberti et Mabilie tota predicta terra cum pertinentiis revertetur ad ipsum Stephanum et ad heredes suos quieta in perpetuum

Source (click image below to view full size)