Charter Document - 05750180

Charter Document - 05750180


Charter Number: 05750180
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1209
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Northampton in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis undecimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshill Jacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemeri Ricardo de Muscegros Justiciariis [] Inter Robertum Vitulum et Isabellam uxorem suam petentes per ipsum Robertum poscentem positum loco ipsius Isabelle ad lucrandum vel perdendum et Radulphum Camerarium et Agnetem uxorem suam tenentes per Alexandrum Balistarium positum loco eorum ad lucrandum vel perdendum De medietate unius carrucate terre cum pertinentiis in Ailesford et in Sifleton et in Rierse et in Farlee que fuit Engeram de Sifleton patris eorundem Isabelle et Agnetis cujus heredes ipse sunt Unde idem Robertus et Isabella clamant versus predictos Radulphum et Agnetem rationabilem partem ipsius Isabelle que eam inde contingebat Et unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod idem Radulphus et Agnes recognoverunt medietatem predicte carucate terre cum pertinentiis in Sifleton et in Ailesford et in Rierse et in Farlee esse jus ipsius Isabelle Et pro hac recognicione et fine et concordia idem Robertus et Isabella concesserunt predictis Radulpho et Agneti duas partes dominici medietatis illius carrucato terre habendas et tenendas eisdem Radulpho et Agneti et heredibus ipsius Agnetis de ipsis Roberto et Isabelle et heredibus ipsius Isabelle per servicium viginti solidorum per annum reddendorum apud molendinum de Sifleton ad duos terminos scilicet ad Pascha decem solidos et ad festum Sancti Michaelis decem solidos pro omni servicio quamdiu vixerit Lucia mater predictarum Agnetis et Isabelle que tenet in dotem terciam par tem predicti dominici Et post decessum predicte Lucie idem Radulphus et Agnes habebunt illam terciam partem ita quod ipsi et heredes ipsius Agnetis illam terciam partem et predictas duas partes dominici predicte medietatis tenebunt de ipso Roberto et Isabella et heredibus ipsius Isabelle reddendo inde per annum triginta solidos ad predictos terminos scilicet medietatem ad Pascha et medietatem ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio Et omnes pertinencis illius medietatis predicte carrucate terre quam predicti Radulphus et Agnes recognoverunt eidem Isabelle ut rationabilem partem suam remanebunt predictis Roberto et Isabelle et heredibus ipsius Isabelle quiete scilicet in redditibus et serviciis et in stagnis et in molendinis et in omnibus aliis rebus Et ipsi Robertus et Isabella et heredes ipsius Isabelle aquietabunt illam medietatem predicte carrucate terre cum pertinentiis que eidem Isabelle recognita fuit ut predictum est versus capitales dominos ipsius feodi et heredes eorum de omnibus serviciis ad illam medietatem pertinentibus Et si oportebit eosdem Radulphum et Agnetem et heredes ipsius Agnetis per defectum ipsorum Roberti et Isabelle et heredum ipsius Isabelle aliquid servicium inde reddere id eis computabitur in predictis triginta solidis quos per annum reddere debent

Source (click image below to view full size)