Charter Document - 05750179

Charter Document - 05750179


Charter Number: 05750179
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Turrini Londonie anno regni Regis Johannis undecimo Coram ipso domino Rege [] Jacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemeri Ricardo de Muscegros Justiciariis [] [Inter Aliciam que] fuit uxor Ricardi de Heriet petentem per Constantinum filium suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum de M[ohesden et] Amiciam uxorem suam tenentes De tercia parte de ville de Parva Derteford cum pertinentiis Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet [] Willelmos et Amicia recognoverunt et concesserunt predictam terciam partem ville de Parva Derteford cum pertinenciis esse jus ipsius Alicie ad [] et plenarie sicut ipsi illam habuerunt per finem factam inter eos et Warinum Tirel et Mabiliam uxorem suam tempore Regis Ricardi homines et tenementa eorum et homagia et servicia eorum Simonem filium Heruei et Feliciam que fuit uxor Willelmi de Porta et Elenam que f[uit uxor] Hugonis clerici et Robertum Armigerum et Agnetem que fuit uxor Gaufridi Armigebi et Eliam Coleman et Elenam que fuit [uxor Willelmi filii] [] et Alanum Vinetarium et Eldred et Aliciam que fuit uxor Hugonis Molendinarii et Reginaldum Fullonem et Ricardum filium Mathei [et Simonem clericum] de feudo unde ipse reddit decem et octo denarios per annum et in feudo Gerardi Fabri decem denarios salvo homagio [quod inde facit Gerardus] Warino et Mabilie cum alio servicio et terciam partem molendini ante portam et quatuor acras terre de dominico in Trueling [et unam acram terre] de dominico in Gorsinden quas idem Willemus et Amicia habuerunt in escambium pro tenementis et homagiis et serviciis Thome c[lerici et Ricardi filii Or]gar et preterea tresdecim acras terre de dominico in predicta Trueling propinquiores predicte Gorsinden et tres decim acras terre in [eadem Gorsinden] versus orientem et quinque acras terre et dimidiam in eadem Trueling propinquiores Kingesland et septem acras terre inter [aquam et chiminum] et septem acras terre super chiminum propinquiores Magne Derteford et quinque acras terre de terra quam Robertus filius Philippi [tenuit versus] orientem et decem et octo acras terre in cultura de Foracre versus orientem et duas acras una pertica minus in Genesteio [et novem acras] alneti in Northborc versus West et viam ad sequendum pasturam et quatuor acras alneti in Suthborc versus West et [septem acras] prati in Flotmad Habenda et tenenda eidem Alicie et heredibus suis de predictis Willelmo et Amicia et heredibus ipsius Amicie fa[] medietatem servicii quod totum tenementum de Parva Derteford cum pertinentiis debet et reddendo per annum triginta novem solidos servicio tota vita predictorum Willelmi et Amicie scilicet medietatem ad Pascha et medietatem ad festum Sancti Michaelis Et pro hac [] cognicione et concessione et fine et Concordia predicta Alicia dedit predictis Willelmo et Amicie triginta marcas argenti et ea [] Alicia dimisit et concessit eis prefatas septem acras prati in Flotmad habendas sibi tota vita sua ita quod uter illorum alii superv[] ipse illas septem acras prati tenebit tota vita sua et post decessum utriusque illorum pratum illud revertetur ad ipsam Aliciam [] heredes suos quietum de heredibus ipsius Amicie in perpetuum et tunc reddent ipsi per annum heredibus ipsius Amicie de predicta tercia parte ville de Parva Derteford quadraginta solidos ad prefatos terminos et facient inde servicium dimidii militis pro omni servicio scilicet medietatem servicii quod totum tenementum de Parva Derteford cum pertinentiis debet

Source (click image below to view full size)