Charter Document - 05750178
| Charter Number: | 05750178 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Johannis Baptiste anno regni Regis Johannis decimo Coram G filio Petri Magistro Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Heltonem de Cerinton et Hugonem fratrem suum petentes et Hugonem de Aubervill tenentem De quinquaginta acris terre cum pertinentiis in Stokingebir Uude recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Helto et Hugo frater ejus remiserant et quietum clamaverunt de se et heredibus eorum predicto Hugoni et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra cum pertinentiis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Hugo de Aubervill concessit predicto Hugoni de Cerinton tota vita ipsius Hugonis de Cerinton xx solidos per annum percipiendos de Ballivo ipsius Hugonis de Aubervill in villa de Halirodes scilicet ad festum Sancti Andree decem solidos et ad mediam quadragesimam decem solidos Et post decessum ipsius Hugonis de Cerinton predictus Hugo de Aubervill et heredes sui erunt quieti de solucione predictorum viginti solidorum in perpetuum
